Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. - [41]

Шрифт
Интервал

Ruthenos vего, qui fuerant in castro, qui venerunt in auxilium apostatis, post expugnationem castri suspendit exercitus omnes ante castrum, ad terrorem aliorum Ruthenorum. Et reformata pace per omnia christiani ad castrum se receperunt et omnia, que in castro fuerant, tollentes et equos et pecora expellentes, equaliter inter se diviserunt et homines in villas suas abire permiserunt. <…>

3. Missi quoque fuerant seniores Saccalanenses in Rusciam cum pecunia et muneribus multis, si forte reges Ruthenorum sibi in auxilium contra Theuthonicos et Latinos omnes possent evocare. Et misit rex de Susdalia fratrem suum et exercitum multum cum eo in auxilium Nogardensium, et sequebantur eum Nogardenses et rex de Plescekowe cum civibus suis, et erat exercitus circiterviginti milia. Et venerunt in Ugauniam prope Tarbatam, et miserunt eis Tarbatenses munera magna et fratres milicie et Theuthonicos, quos habebant apud se captivos, tradiderunt in manus regis et equos et balistas et alia multa, petentes auxilium contra Latinos. Et locavit rex viros suos in castro, ut haberet dominium in Ugaunia et per totam Estoniam. Et abiit rex in Odempe et similiter ibi faciebat. Et post hoc convertit exercitum suum versus Lyvoniam in Puydise, et sequebantur eum Ugaunenses, et maior erat exercitus. Et occurrerunt ei ibidem Osiliani, rogantes, quatenus exercitum suum convertat contra Danos in Reveles, ut victis Danis facilius Lyvonenses invadant, dicentes in Riga multos esse peregrinos, qui sibi sint occurrere parati. Et audivit eos rex et reversus est alia via cum exercitu in Saccalam et invenit totam Saccalam iam a Theuthonicis subiugatam et duo castra expugnata et Ruthenos suos apud Viliende suspensos, iratus est valde et iram suam vindicans in Saccalanenses, terrain ipsam percussit plaga magna et omnes, qui evaserant coram Theuthonicis et а pestilencia magna, que fuit in terra, ipse interfici decrevit, et alii per fugam in silvas evaserunt. Et procedensin Gerwam cum exercitu suo magno, convocavit ad se Gerwanenses et Vyronenses et Warbolenses cum Osilianis. Et cum omnibus illis obsedit castrum Danorum Lyndanise et pugnavit cum Danis ebdomadis quatuor et non potuit capere eos neque castrum eorum, eo quod balistarii multi fuerint in castro et multos Ruthenorum et Estonum interficerent. Undo tandem confusus rex Susdalie cum omni exercitu suo reversus est in Rusciam. Fuerat autem exercitus ille magnus valde et fortis et temptabant secundum artem Theuthonicorum castrum capere Danorum et non valebant. Sed destructa et despoliata provincia in circuitu tandem redierunt in terram suam.

5. Post hoc Nogardenses miserunt regem Viesceka, qui quondam viros episcopi Rigensis mortificaverat in Kukenoys, et dederunt ei pecuniam et viros ducentos secum, committentes ei dominium in Tarbeta et in aliis provinciis, quas sibi posset subiugare. Et venit idem rex cum viris suis in Tarbetam, et receperunt eum castrenses cum gaudio, ut forciores contra Theuthonicos efficerentur, et dederunt ei tributa de circumiacentibus proviciis, et quicunque tributa non prebebant, exercitum contra eos direxit et devastavit omnes terras sibi rebelles a Wayga usque ad Vyroniam, a Vyronia usque in Gerwam et in Saccalam, et fecit contra christianos omnia mala, que potuit.

6. <…> Nuncii interim regum Ruthenorum erant in Riga, rerum eventurn expectantes et ammirantes quam plurimum, eo quod Rigenses sine victoria numquam reversi sunt inanes, eo quod sagitta Jonathe numquam abiit retrorsum nec declinavit clypeus eius in bello et gladius Saul non est reversus inanis, cum exercitus magni et fortes regum Ruthenorum numquam unum castrum valeant expugnationibus suis fidei Christiane subiugare.

XXVIII.

2. <…> Et audientes Maritimi, quod ad ecclesiam Rigensern pertinerent, gavisi sunt valde et tributa duorum annorum, que propter Danorum impugnationem neglexerant, integraliter solvebant. Ugaunenses quoque similiter de dominio episcopi Hermanni gaudebant, qui erat in Odempe, sed impediebat eos rex Viesceka cum Tarbatensibus suis, qui erat in laqueum et in diabolum magnum Saccalanensibus et aliis Estonibus adiacentibus.

3. Et miserunt episcopi nuncios ad regem in Tarbetam, rogantes, ut recederet a rebellibus illis, qui erant in castro, qui baptisma sui sacramenta violaverant, qui fidem Iesu Christi reiciendo ad paganismum redierant, qui fraters milicie, confratres et dominos suos, alios interficiendo, alios captivando, de terminis suis expulerant, qui vicinas omnes provincias ad fidem Iesu Christi venientes despoliando cottidie vastaverant. Et nolebat rex ab eis recedere, eo quod Nogardenses et reges Ruthenorum sibi castrum ipsum cum adiacentibus terris perpetua donatione donaverint et liberationem a Theuthonicorum impugnatione promiserint. Et collecti fuerant in eodem castro cum rege eodem omnes malefici de provinciis vicinis [et][6] de Saccala, qui fuerant traditores et interfectores fratrum suorum, fratrum milicie et mercatorum, et malorum consiliorum inventores contra Lyvonensem ecclesiam. Quorum princeps ac dominus idem rex erat, quia et ipse radix antiqua malorum omnium in Lyvonia fuerat, qui pacem veri pacifici infringendo ac omnium christianorum fideles sibi viros, contra Letonum impugnationem a Rigensibus in auxilium missos, interfecit in dolo, diripiens omnia bona eorum. Hii ergo omnes fiduciam habentes in castro suo supradicto firmissimo contempnebant pacem christianorum et querebant mala cottidie christianis. Nam revera castrum ipsum firmius erat omnibus castris Estonie, quod fratres milicie multis laboribus et expensis antea firmaverant et armis suis et balistis repleverant, que omnia perfidi rapuerant. Insuper et rex ibidem sagittarios suos Ruthenos secum habebat quam plures. Insuper et pertherellos secundum artem Osilianorum et cetera instrumenta bellica preparabant.


Рекомендуем почитать
Русско-ливонско-ганзейские отношения. Конец XIV — начало XVI в.

В монографии на основе совокупности русских и иностранных источников исследуется одно из основных направлений внешней политики России в период, когда происходило объединение русских земель и было создано единое Русское государство, — прибалтийская политика России. Показаны борьба русского народа с экспансией Ливонского ордена, сношения Новгорода, Пскова, а затем Русского государства с их основным торговым контрагентом на Западе — Ганзейским союзом, усиление международных позиций России в результате создания единого государства.


Гражданская война в России XVII в.

Книга посвящена одной из самых драматических страниц русской истории — «Смутному времени», противоборству различных групп служилых людей, и прежде всего казачества и дворянства. Исследуются организация и требования казаков, ход крупнейших казацких выступлений, политика правительства по отношению к казачеству, формируется новая концепция «Смуты». Для специалистов-историков и широкого круга читателей.


Аксум

Аксумское царство занимает почетное место в истории Африки. Оно является четвертым по времени, после Напаты, Мероэ и древнейшего Эфиопского царства, государством Тропической Африки. Еще в V–IV вв. до н. э. в Северной Эфиопии существовало государственное объединение, подчинившее себе сабейские колонии. Возможно, оно не было единственным. Кроме того, колонии сабейских мукаррибов и греко-египетских Птолемеев представляли собой гнезда иностранной государственности; они исчезли задолго до появления во II в. н. э. Аксумского царства.


Из истории гуситского революционного движения

В истории антифеодальных народных выступлений средневековья значительное место занимает гуситское революционное движение в Чехии 15 века. Оно было наиболее крупным из всех выступлений народов Европы в эпоху классического феодализма. Естественно, что это событие привлекало и привлекает внимание многих исследователей самых различных стран мира. В буржуазной историографии на первое место выдвигались религиозные, иногда национально-освободительные мотивы движения и затушевывался его социальный, антифеодальный смысл.


«Железный поток» в военном изложении

Настоящая книга охватывает три основных периода из боевой деятельности красных Таманских частей в годы гражданской войны: замечательный 500-километровый переход в 1918 г. на соединение с Красной армией, бои зимой 1919–1920 гг. под Царицыном (ныне Сталинград) и в районе ст. Тихорецкой и, наконец, участие в героической операции в тылу белых десантных войск Улагая в августе 1920 г. на Кубани. Наибольшее внимание уделяется первому периоду. Десятки тысяч рабочих, матросов, красноармейцев, трудящихся крестьян и казаков, женщин, раненых и детей, борясь с суровой горной природой, голодом и тифом, шли, пробиваясь на протяжении 500 км через вражеское окружение.


Папство и Русь в X–XV веках

В настоящей книге дается материал об отношениях между папством и Русью на протяжении пяти столетий — с начала распространения христианства на Руси до второй половины XV века.