Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. - [42]

Шрифт
Интервал

4. Erat itaque tunc Estiensis ecclesia multis bellorum incommodis exposita <…> De tantis igitur bellorum angustiis nullo modo poterat ecclesia predicta liberari, que parvula fuit adhuc et infirma, nisi per Lyvonensem ecclesiam, que veraet prima semper mater ipsius fuerat per labores expugnationis, et que genuerat earn per lavacrum regenerationis in fide Iesu Christi, licet plures sibi matres falso filiam hanc usurpantes, mentientes semper, attraxerint, quarum una mater Ruthenica, sterilis semper et infecunda, que non spe regenerationis in fide Iesu Christi, sed spe tributorum et spoliorum terras sibi subiugare conatur.

5. Ut ergo Lyvonensis ecclesia filiam suam Estiensem ecclesiam, quam genuerat Iesu Christo, liberaret de presentibus malis, misit episcopus venerabilis Rigensis et convocavit fratres milicie nec non et viros ecclesie cum peregrinis et mercatoribus et civibus Rigensibus et universis Lyvonibus et Lettis, indicens expeditionem cunctis ad Lyvonensem ecclesiam pertinentibus. Et fideliter obedientes omnes convenerunt cum exercitu suo apud stagnum Rastigerwe convocantes secum episcopum venerabilem predictum Rigensern cum fratre suo, non minus venerabili Hermdno episcopo, et cum universis viris sacerdotibus ac militibus suis <…> Episcopiverocum peregrinis et omni multitudine <…> in die assumptionis beate Virginis ad castrum perveniunt. <…> Campos igitur tentoriis operiunt, castrensibus bellum inferunt, machinas minores et patherellos construunt, instrumenta bellica quam plurima preparant, propugnaculum sive turrim ligneam fortissimam erigunt, quam de magnis et altissimis arboribus octo diebus artificiose eque altam castro preparaverant, viciniusque super fossatum appellunt et statim desubtus terram fodere incipint. Ordinatur ad fodiendum noctem et diem medietas exercitus, ut alii fodiant, alii terram dilapsam exportent. Und mane facto fossati magna pars de vallo dilabitur et mox propugnaculum vicinius ad castrum apponunt. Mittuntur interim internuncii ad regem, sacerdotes et milites, viri honesti, promittitur ei via libera, ut exeat cum viris et equis et omnibus rebus suis, si tantum recedat de castro et gentem illam apostatricem derelinquat. Sed rex a Nogardensibus liberationem expectans, nullatenus se castrum derelinquere pertinaciter affirmat. Veniunt interim Rutheni spoliantes in provincia, deferuntur rumores in tentoria, statimque Theuthonici parati venientes, eis occurrere volentes, campos petunt aliosque in obsidione castri derelinquunt. Non venientibus Ruthenis iterum ad castri revertuntur impugnationem, balistarum sagittis multos in summitate munitionis vulnerant et alios iactibus machinarum interficiunt, patherellis ferrum ignitum vel ollas igneas in castrum proiciunt, terrores multos castrensibus incutiunt, eo quod alii instrumenta, que ericios et porcos vocant, preparant, alii lignorum strues comportant, alii ignes apponunt, pugnantes in hunc modum diebus plurimis. Similiter et qui in castro erant, machinas et patherellos contra machinas christianorum construunt, sagittarios arcuum suorum et balistarios contra sagittas istorum dirigunt. Et fodientes per diem et noctem non quiescunt, unde turris magis appropinquat ad castrum. Nulla requies conceditur fessis, diebus pugnant, noctibus ludos et clamores exercent. Lyvones cum Lettis concussione gladiorum cum clypeis conclamantes, Theuthonici in tympanis et fistulis et ceteris instrumentis musicis, Rutheni cum suis instrumentis et clamoribus noctes omnes insomnes ducunt. Conveniunt iterum omnes christiani, consilia querentes а Deo. Inter quos erat Fredehelmus, dux et advocatus peregrinorum, nobis ас dives, qui dicebat: 'Oportet’, inquit, 'castrum istud violenter ascendendo comprehendi et vindictam de malefactoribus ad terrorem aliorum vindicari. In omnibus enim castris а Lyvonensibus hactenus expugnatis vitam et libertatem semper optinuerunt, et ideo ceteri nullos timores inde conceperunt. Nunc ergo, quicunque de nostris castrum scandendo primus intraverit, magnis eum honoribus exaltabimus et equos et captivum meliorem, qui fuerit in castro, illi dabimus, preter regem, quem in supremo ramo suspensum super omnes elevabimus. Placet omnibus consilium, vota vovent Domino et beate Virgini statimque mane celebratis missarum solempniis pugna inchoatur. Fiunt comportationes lignorum, sed omnis labor frustratur, eo quod adhuc tempus vindicte Dei non venit. Ad horam itaque nonam Estones in castro magnos incendunt ignes, foramen in munitione magnum aperiunt, de quo rotas ignibus impletas demittentes super turrim dirigunt magnasque lignorum strues superadiciunt. Sed fortes armati christianorum ignes diripiunt, rotas destruunt, omnem flammarum impetum comminuunt turrimque suam defendunt. Interim alii de exercitu ligna comportantes pontem incendunt, contra quos Rutheni cuncti ad portam concurrunt.

6. Iohannes vero de Appelderin, frater episcopi, miles preclarus, ignem tollens in manum suam vallum primus scandere cepit. Cui servus ipsius, Petrus, statim secundus affiiit, et nulla mora interveniente ad munitionem usque repente deveniunt. Quod videntes alii de exercitu currunt omnes insequentes eos. <…> Elevabat enim unusquisque consocium suum desuper in castrum, et alii ad foramen, per quod castrenses rotas cum ignibus emiserant, intraverunt, et primi sequentibus loca preparabant et gladiis et lanceis Estones de munitione effiigabant. Postquam igitur iam Theuthonici multi venerunt in castrum, sequuti sunt eos Letti eciam et ex Lyvonibus quidam, et statim ceperunt interficere populum, tarn viros quam mulieres quasdam, et non pepercerunt eis, ut iam millenarium numerum adimplerent. Rutheni vero diutissime se defendentes tandem victi sunt et desuper intra munitionem fugerunt et inde iterum extracti, occisi sunt omnes una cum rege circiter ducenti. Alii quoque de exercitu circumdederunt undique castrum in circuitu, non sinentes effugere quemquam. Quicunque enim de castro descendens de intus evadere poterant, in manus illorum, qui foris erant, incidebant. Ex omnibus itaque viris, qui in castro erant, remansit unus vivus tantum, qui fuerat magni regis de Susdalia vasallus, missus a domino suo cum aliis Ruthenis ad idem castrum. Hunc vestientes postea fratres milicie remiserunt in Nogardiam et in Susdaliam in equo bono, ut verbum, quod factum fuerat, dominis suis nunciaret. <…>


Рекомендуем почитать
Божественная повесть о Земле в надписях на мегалитах

В этой книге вы получите новые доказательства существования космических, божественных создателей Земли и человечества. Правдивы легенды, сказки и древние книги. Легенды Востока собрали Николай и Елена Рерих – о мире земном и надземном. Такой же смысл несут открытые надписи на мегалитах мира и на рельефе самой Земли. Мы – потомки космических пришельцев из созвездия Медведицы, созвездия Ориона и Сириуса. А сама Земля – астероид от звезды «Поларис». Надо это осознать и поднять своё мышление до глобального космического масштаба.


Природа и античное общество

В книге рассказывается история главного героя, который сталкивается с различными проблемами и препятствиями на протяжении всего своего путешествия. По пути он встречает множество второстепенных персонажей, которые играют важные роли в истории. Благодаря опыту главного героя книга исследует такие темы, как любовь, потеря, надежда и стойкость. По мере того, как главный герой преодолевает свои трудности, он усваивает ценные уроки жизни и растет как личность.


Мафия вчера и сегодня

В книге рассказывается история главного героя, который сталкивается с различными проблемами и препятствиями на протяжении всего своего путешествия. По пути он встречает множество второстепенных персонажей, которые играют важные роли в истории. Благодаря опыту главного героя книга исследует такие темы, как любовь, потеря, надежда и стойкость. По мере того, как главный герой преодолевает свои трудности, он усваивает ценные уроки жизни и растет как личность.


Аксум

Аксумское царство занимает почетное место в истории Африки. Оно является четвертым по времени, после Напаты, Мероэ и древнейшего Эфиопского царства, государством Тропической Африки. Еще в V–IV вв. до н. э. в Северной Эфиопии существовало государственное объединение, подчинившее себе сабейские колонии. Возможно, оно не было единственным. Кроме того, колонии сабейских мукаррибов и греко-египетских Птолемеев представляли собой гнезда иностранной государственности; они исчезли задолго до появления во II в. н. э. Аксумского царства.


Из истории гуситского революционного движения

В истории антифеодальных народных выступлений средневековья значительное место занимает гуситское революционное движение в Чехии 15 века. Оно было наиболее крупным из всех выступлений народов Европы в эпоху классического феодализма. Естественно, что это событие привлекало и привлекает внимание многих исследователей самых различных стран мира. В буржуазной историографии на первое место выдвигались религиозные, иногда национально-освободительные мотивы движения и затушевывался его социальный, антифеодальный смысл.


Папство и Русь в X–XV веках

В настоящей книге дается материал об отношениях между папством и Русью на протяжении пяти столетий — с начала распространения христианства на Руси до второй половины XV века.