Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. - [38]

Шрифт
Интервал

DE REDITU THEUTONICORUM A BELLO. Theuthonici vero oomnes sani et incolumes per viam cantantes redierunt, prefer unum militem Heinrici Borewin, qui sagitta vulneratus cecidit; et alter Lettus quidam Veko, qui cum novem Ruthenis solus, ad arborem versus, diutissime pugnavit et tandem post tergum vulneratus cecidit ipse et mortuus est. Alii vero omnes, Lyvones et Letti, sine lesione aliqua redierunt, quorum multi de silvis, ad quas fugerant, iterum ad Theuthonicos per viam redeuntes venerunt, congaudentes eis, eo quod tarn pauci de tanta multitudine Ruthenorum evaserunt. Et laudaverunt omnes Salvatoris clemenciam, qui reduxit eos et liberavit de manibus inimicorum, immo qui in tanta paucitate suorum fere quinquaginta de Ruthenis interfecerunt et arma et spolia et equos eorum tulerunt. Erant autem Ruthenorum sedecim milia armatorum, quos rex magnus Nogardie convocaverat per universam Rusciam iam per biennium, cum armis melioribus, que fuerant in Ruscia.

4. Qui post triduum sequebantur in Lyvoniam. Et primo quidem Lettorum villas aput Ymeram despoliantes et incendentes et ecclesiam eorum et posthec aput castrum Urele se congregantes et ibi diebus residentes duobus, tercio die venerunt in curiam Alebrandi sacerdotis super Raupam, sicut Woldemarus aliquando ei predixerat. Ibique diebus tribus quiescentes ecclesias omnes in circuitu, tarn Lyvonum quam Ydumeorum, incenderunt et provincias et villas omnes depredantes mulieres et parvulos captivos duxerunt et viros omnes comprehensos interfecerunt et frumenta per agros undique congregata cremaverunt.

DE ALI О EXERCITU RUTHENORUM. Et venit Gerceslawe, filius Woldemari, cum alio exercitu et obsedit fratres milicie in Wenden et pugnavit cum eis per diem ilium. Et sequenti die transita Coywa processit ad regem Nogardie nec non et ad patrem suum in Ydumea et terram Lettorum et Ydumeorum et Lyvonum simul cum aliis depredando vastavit, inferendo mala, que potuit. Et audientes Rigenses omnia mala, que Rutheni faciebant in Ydumea, surrexerunt cum Volquino magistro milicie iterum et Heinrico Borewino et cum peregrinis et cum Lyvonibus suis et venerunt in Thoreydam et convocaverunt ad se viros de circumiacentibus provinciis, volentes iterum pugnare cum Ruthenis. Et miserunt exploratores ad eos, qui statim turbam invenerunt Ruthenorum in Ymmeculle, et persequebantur eos usque ad Raupam. Illi vero ad suos reversi Theuthonicorum exercitum venientem indicabant. Quo audito statim Rutheni recentes de loco illo et transeuntes Coywam Wendorum castrum obsederunt et per totum diem cum Wendis pugnabant.

5. DE OBSIDIONE CASTRI WENDORUM. Descendebant quoque sagittarii fratrum milicie de castro suo, intrabant ad Wendos et balistis suis multos Ruthenorum interficiebant et quam plurimos vulnerabant. Unde multi nobiles graviter vilnerati inter duos equos in lectulis suis semivivi deferebantur. Magister autem milicie de Wenden cum fratribus suis pridie ad congregationem Theuthonicorum abierat. Interim Ruthenorum totus exercitus castrum ipsorum obsedit. Undo ipsi nocte per medios hostes caute transeuntes in castrum suum redierunt. Mane quoque facto rex Nogardie videns multorun nobilium suorum lesionem et aliorum interfectionem castrumque ipsum Wendorum se capere non posse considerans, cum sit tarnen minus castellum, quod habet Lyvonia, pacifice loquutus est fratribus milicie. Qui pacem talem non curantes balistis eos a se repulerunt.

6. DE RECESSU RUTHENORUM. Unde Rutheni sequencium Theuthonicorum impetum verentes diverterunt a castro et per totum diem euntes usque in Tricatuam pervenerunt, festinanter de terra exeundo. Et venientes in Ugauniam, exercitum Letonum in Ruscia audierunt et redeuntes in Plescekowe partem aliquam civitatis ipsius a Letonibus despoliatam invenerunt.

7. Tunc Lettorum quidam surgentes cum paucis intraverunt Rusciam et despoliantes villas et homines interficientes et alios capientes et spolia tollentes in vindictam suorum fecerunt omnia mala que potuerunt. Et illis redeuntibus iterum alii abierunt, nichil omnium malorum, que facere potuerunt, omittentes.

8. DE EXPEDITIONE OSELIENSIUM IN DUNAM ET MARTYRIO HEREMITE.

Fuerat eciam consilium Osiliensium, ut simul cum Ruthenis in Lyvoniam venissent cum aliis Estonibus ad destruendam ecclesiam. Sed propter conflictum Theuthonicorum cum Ruthenis dissipatum est consilium eorum, ut non venirent Sackalanenses, sed nec Osilienses, sed tantum Harionenses, qui cum quibusdam aliis sequebantur Ruthenos et pervenerunt ad eos aput Wenden et simul iterum cum eis abierunt. Osilienses vero navigio Dunam intraverunt et in insulis captis quibusdam pecora multa rapuerunt et heremitam quondam interfecerunt, qui de Dunemunde fuerat egressus et in insula vicina vitam heremiticam elegerat et ibidem martyrii sui agonem exspectabat. Quo consummato feliciter et indubitanter in sanctorum communionem transmigravit.

9. DE EXPEDITIONE IN REVELE, QUI FRIGIDA VOCATUR A LYVONIBUS.

Et miserunt Rutheni de Plescekowe nuncios in Lyvoniam, dicentes se pacem cum Theuthonicis facturos. Sed erant consilia eorum semper mala cum Estonibus et omni dolo plena. <…>


Рекомендуем почитать
Русско-ливонско-ганзейские отношения. Конец XIV — начало XVI в.

В монографии на основе совокупности русских и иностранных источников исследуется одно из основных направлений внешней политики России в период, когда происходило объединение русских земель и было создано единое Русское государство, — прибалтийская политика России. Показаны борьба русского народа с экспансией Ливонского ордена, сношения Новгорода, Пскова, а затем Русского государства с их основным торговым контрагентом на Западе — Ганзейским союзом, усиление международных позиций России в результате создания единого государства.


Гражданская война в России XVII в.

Книга посвящена одной из самых драматических страниц русской истории — «Смутному времени», противоборству различных групп служилых людей, и прежде всего казачества и дворянства. Исследуются организация и требования казаков, ход крупнейших казацких выступлений, политика правительства по отношению к казачеству, формируется новая концепция «Смуты». Для специалистов-историков и широкого круга читателей.


Аксум

Аксумское царство занимает почетное место в истории Африки. Оно является четвертым по времени, после Напаты, Мероэ и древнейшего Эфиопского царства, государством Тропической Африки. Еще в V–IV вв. до н. э. в Северной Эфиопии существовало государственное объединение, подчинившее себе сабейские колонии. Возможно, оно не было единственным. Кроме того, колонии сабейских мукаррибов и греко-египетских Птолемеев представляли собой гнезда иностранной государственности; они исчезли задолго до появления во II в. н. э. Аксумского царства.


Из истории гуситского революционного движения

В истории антифеодальных народных выступлений средневековья значительное место занимает гуситское революционное движение в Чехии 15 века. Оно было наиболее крупным из всех выступлений народов Европы в эпоху классического феодализма. Естественно, что это событие привлекало и привлекает внимание многих исследователей самых различных стран мира. В буржуазной историографии на первое место выдвигались религиозные, иногда национально-освободительные мотивы движения и затушевывался его социальный, антифеодальный смысл.


«Железный поток» в военном изложении

Настоящая книга охватывает три основных периода из боевой деятельности красных Таманских частей в годы гражданской войны: замечательный 500-километровый переход в 1918 г. на соединение с Красной армией, бои зимой 1919–1920 гг. под Царицыном (ныне Сталинград) и в районе ст. Тихорецкой и, наконец, участие в героической операции в тылу белых десантных войск Улагая в августе 1920 г. на Кубани. Наибольшее внимание уделяется первому периоду. Десятки тысяч рабочих, матросов, красноармейцев, трудящихся крестьян и казаков, женщин, раненых и детей, борясь с суровой горной природой, голодом и тифом, шли, пробиваясь на протяжении 500 км через вражеское окружение.


Папство и Русь в X–XV веках

В настоящей книге дается материал об отношениях между папством и Русью на протяжении пяти столетий — с начала распространения христианства на Руси до второй половины XV века.