Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. - [36]

Шрифт
Интервал

XX.

1. DE ANNO OCTAVODECIMO. Annus erat antistitis octavus decimus. Qui rediit а curia Romana <…> reversus est in Lyvoniam. <…> Et factum est gaudium in ecclesia tarn de adventu pontificis, quam de liberatione sua а Ruthenis ac aliis gentibus.

3. DE EXPEDITIONE RUTHENORUM IN ODENPE. Post hec indignati Rutheni de Plescowe contra Ugaunenses, eo quod baptismum Latinorum acceperunt et suum contempserunt, bellumque eis comminantes censum ac tributum ab eis exegerunt. Ugaunenses vero Lyvonensem episcopum simul et fratres milicie super hoc consulentes, auxilium super hoc postulabant. Quod ipsi non negantes simulque cum eis vivere ac mori promitentes, liberos eos а Ruthenis esse, sicut semper ante baptismum fuerunt, sic et nunc esse confirmabant. Mortuo itaque rege magno Woldemaro de Ploceke resuscitatus est novus adversarius Lyvonensis ecclesie Woldemarus de Plecekowe, qui surrexit cum exercitu magno Ruthenorum de Plescekowe et venit in Ugauniam et sedit in monte Odempe et misit exercitum suum per omnes villas ас provincias in circuitu, qui incendentes et depredantes totam terram multosque viros interfecerunt mulieresque et parvulos captivos deduxerunt. <…>

5. Veneruntque iterum Ugaunenses ad episcopus, auxilium contra Ruthenos postulantes. Et miserunt episcopi viros suos cum fratribus milicie in Ugauniam. Qui congregaverunt Estones omnes de provinciis illis et edificaverunt montem Odempe simul cum eis et habitaverunt ibi, munientes castrum firmissime, tarn contra Ruthenos, quam contra gentea alias adhuc nondum baptizatas. Venerunt eciam Rutheni solito more in terram Lettorum de Tholowa pro cenau suo colligendo; quo collecto castrum Beverin incenderunt. Et vidit Bertoldus, magister milicie de Wenden, quod ad bellum se prepararent, eo quod castra Lettorum incenderent, misit et comprehends eos et preiecit eos in carcerem. Quos tarnen venientibus nunciis regia Nogardie solvit et honorifice remisit in Rusciam. Ugaunenses vero, volentes se de Ruthenis vindicare, surrexerunt cum viris episcopi simul et cum fratribus milicie et abierunt in Rusciam versus Nogardiam, et invenientes terram nullis rumoribus premunitam, in festo epyphanie, cum conviviis et potationibus suis magis solent occupari, diviserunt exercitum suum per omnes villas et vias et interfecerunt populum multum et mulieres quam plurimas captivas duxerunt et equos et pecora multa depellentes spolia multa tulerunt et igne et gladio suas iniurias vindicantes cum omni preda reversi sunt in Odempe gaudentes.

7. DE OBSIDIONE CASTRI ODENPE А RUTHENIS. <…> Nogardenses in quadragesima congregaverunt exercitum magnum Ruthenorum, ibatque cum eis rex Woldemarus de Plescekowe cum civibus suis, et miserunt nuncios per universam Estoniam, ut venirent ad obsidionem Theuthonicorum et Ugaunensium in Odempe. Et venerunt non tarn Osilienses et Harionenses quam eciam Saccalanenses iam dudum baptizati, sperantes iugum Theuthonicorum simul et baptismum eorum taliter а se removere. Et occurrerunt Ruthenis et obsederunt simul cum eis castrum Odempe et pugnaverunt cum Theuthonicis, et qui cum eis erant, decem et septem diebus, et non poterant eis nocere, cum castrum fuerit firmissimum. Sed viri sagittarii episcopi, qui erant in castro, et fratres milicie multos vulnerabant ex Ruthenis et interficiebant balistis suis. Similiter Rutheni sagittis arcuum suorum quosdam de castro vulnerabant. Et circuiverunt Rutheni per provincias et comprehenderunt multos et interficientes eos proiecerunt corpora eorum in aquam, que erat in pede montis, ut non haurirent ex еа, qui erant in castro. Et fecerunt omnia mala, que potuerunt, vastantes et incendentes omnem terram in circuitu. Et quandoque more suo montis munitionem cum omni multitudine sua conscendere conantes, a Theuthonicis et Estonibus fortiter repulsi sunt, unde multorum virorum suorun interfectionem ibidem experti sunt. Et audientes episcopi cum fratribus milicie suorum obsidionem, miserunt in auxilium eis circiter tria milia virorum. Et ibat Volquinus magister milicie cum eis et Bertoldus de Wenden et Theodericus, frater episcopi, cum eis, cum Lyvonibus et Lettis ac peregrinis quibusdam. Et pervenerunt ad stagnum Rastegerwe et obvium habuerunt puerum venientem de castro. Quem acceperunt vie ducem et pervenerunt ad castrum mane facto et, relinquentes Osilienaes ad dextram, perrexerunt ad Ruthenos et pugnaverunt cum eis. Et videntes exercitum magnum et fortem diverterunt ad castrum. Erant enim Ruthenorum et Osiliensium fere viginti milia, quorum verentes multitudinem ascenderunt in castrum. Et ceciderunt quidam ex fratribus milicie, viri fortes Costantinus, Bertoldus et Helyas, et ex familia episcopi quidam; et alii omnes sani pervenerunt in castrum. Et pre multitudine virorum et equorum facta est fames et penuria ciborum et feni in castro, et comedebant equi caudas suas in invicem; similiter et in exercitu Ruthenorum, cum esset defectus omnium. Tandem tercia die post conflictum colloquuti sunt cum Theutonicis.

8. DE PACE FACTA CUM RUTHENIS. Fecerunt quoque pacem cum eis, ita tarnen, ut Theuthonici, omnes relicto castro in Lyvoniam redirent. Et vocavit rex Woldemarus generum suum Theodericum, ut pro pace confirmanda secum abiret in Plecekowe. Et credidit ei descenditque ad eum. Quem statum Nogardenses rapuerunt de manibus suis et captivum secum deduxerunt. Theuthonici vero facta pace cum Lyvonibus et Lettis per medium Ruthenorum et Osiliensium descenderunt de castro et redierunt in Lyvoniam. <…>


Рекомендуем почитать
Русско-ливонско-ганзейские отношения. Конец XIV — начало XVI в.

В монографии на основе совокупности русских и иностранных источников исследуется одно из основных направлений внешней политики России в период, когда происходило объединение русских земель и было создано единое Русское государство, — прибалтийская политика России. Показаны борьба русского народа с экспансией Ливонского ордена, сношения Новгорода, Пскова, а затем Русского государства с их основным торговым контрагентом на Западе — Ганзейским союзом, усиление международных позиций России в результате создания единого государства.


Гражданская война в России XVII в.

Книга посвящена одной из самых драматических страниц русской истории — «Смутному времени», противоборству различных групп служилых людей, и прежде всего казачества и дворянства. Исследуются организация и требования казаков, ход крупнейших казацких выступлений, политика правительства по отношению к казачеству, формируется новая концепция «Смуты». Для специалистов-историков и широкого круга читателей.


Аксум

Аксумское царство занимает почетное место в истории Африки. Оно является четвертым по времени, после Напаты, Мероэ и древнейшего Эфиопского царства, государством Тропической Африки. Еще в V–IV вв. до н. э. в Северной Эфиопии существовало государственное объединение, подчинившее себе сабейские колонии. Возможно, оно не было единственным. Кроме того, колонии сабейских мукаррибов и греко-египетских Птолемеев представляли собой гнезда иностранной государственности; они исчезли задолго до появления во II в. н. э. Аксумского царства.


Из истории гуситского революционного движения

В истории антифеодальных народных выступлений средневековья значительное место занимает гуситское революционное движение в Чехии 15 века. Оно было наиболее крупным из всех выступлений народов Европы в эпоху классического феодализма. Естественно, что это событие привлекало и привлекает внимание многих исследователей самых различных стран мира. В буржуазной историографии на первое место выдвигались религиозные, иногда национально-освободительные мотивы движения и затушевывался его социальный, антифеодальный смысл.


«Железный поток» в военном изложении

Настоящая книга охватывает три основных периода из боевой деятельности красных Таманских частей в годы гражданской войны: замечательный 500-километровый переход в 1918 г. на соединение с Красной армией, бои зимой 1919–1920 гг. под Царицыном (ныне Сталинград) и в районе ст. Тихорецкой и, наконец, участие в героической операции в тылу белых десантных войск Улагая в августе 1920 г. на Кубани. Наибольшее внимание уделяется первому периоду. Десятки тысяч рабочих, матросов, красноармейцев, трудящихся крестьян и казаков, женщин, раненых и детей, борясь с суровой горной природой, голодом и тифом, шли, пробиваясь на протяжении 500 км через вражеское окружение.


Папство и Русь в X–XV веках

В настоящей книге дается материал об отношениях между папством и Русью на протяжении пяти столетий — с начала распространения христианства на Руси до второй половины XV века.