Крестоносцы и Русь. Конец XII в. — 1270 г. - [30]

Шрифт
Интервал

2. Rex autem timens occulta consilia sua in lucern prodire Theuthonicos а se removens in hospicio manere precipit. Sed abbate causam perpendente quidam de consiliariis regis muneribus et pecunia corrumpitur et absque mora consilium diu celatum proditur. Quo comperto mira Dei providencia abbati obviat res tendens ad meliora. Nam pauperem quendam de castro Holme Deo donante ibidem esse comperit, quem dimidia marca argenti conducens et scripto suo promovens domno Rigensi episcopo et toti fidelium ecclesie, que audierat et viderat, per eundem intimavit. Unde factum est, ut plures ex peregrinis, qui se ad transfretandum mare preparaverant, resumpta cruce redirent. Ipse eciam episcopus, qui cum aliis abire paratus erat, velificantibus valedicens Rigam ad suos reversus est.

3. Rex itaque factum abbatis intelligens accersito eo requirit, si nuncium Rigam miserit; sed ille faciem regis non formidans litteras se per quendam misisse confessus est. Porro legati secum missi а Riga metuentes severitatem regis supplicabant et persuadebant abbati negare, quod dixerat. Sed ipse sciens, quod semel emissum volat irrevocabile verbum, quod regi confessus erat, nulla retione negabat. Intelligens igitur rex se nichil hoc modo proficere, eo quod proditum esset consilium, ubi belli violencia deficit, dolum machinatur, quia, in columbe specie blanda loquens verba sic ledit ut anguis in herba. Remittitur abbas et cum eo Ruthenorum legati cum verbis pacifficis diriguntur in dolo, ut auditis hinc inde partibus inter Lyvones et episcopum, quod iustum esset, decernerent et hoc ratum haberent. Dimissi а rege [de] Kukenoys castro Ruthenico, quod celerrime attingunt, dyaconum quendam Stephanum, alium tarnen quam prothomartirem, Rigam cum abbate mittunt, episcopum in occursum vocant nunciorum, diem colloquii tercio kalendas Iunii, locum iuxta fluvium Wogene prefigunt

DE CONSPIRATIONE RUTHENORUM CUM LYVONIBUS ET LETTIS CONTRA RIGENSES. Reliqui per terram usquequaque diffusi Lyvones ac Lethos, qui proprie dicuntur Lethigalli, cum armis suis vocant. Veniunt Lyvones, non tantum voluntati regis obedire, quantum perdicioni fidelium Christi deservire parati. Lethi vel Letthigalli, adhuc pagani, vitam christianorum approbantes et eorum salutem affectantes, ad colloquium perfidie non veniunt, muneribus eciam sibi а Ruthenis oblatis flecti nequeunt ad malum Theuthonicis inferendum.

4. Vocatus ad idem colloquium domnus episcopus а legato regis, Stephano predicto, tale de consilio suorum dedit responsum: «Communem», inquit, «omnium terrarum consuetudinem esse constat nuncios a dominis suis destinatos eum adire vel requirere, ad quern mittuntur, et numquam principem, quantumcunque humilem vel affabilem in occursum nunciorum de suis munitionibus egredi. Decet inquam, tales et talium nuncios nos in civitate nostra invenire, ubi a nobis et a nostris recipi possint honestius et tractari. Veniant ergo nichil metuentes, sed honeste tractandi. Appropinquante die statuto Lyvones armati ad colloquium iuxtra fluvium Wogene colliguntur. Seniores eciam de castro Holme, tocius mali exquisitores, ad eos navigio ascendunt et applicantes ad casrtum Ykescolae ipsos secum vocant.

9. DE EXPUGNATIONE CASTRI. <…> Eundem Danielem misit episcopus cum dapifero suo Gevehardo et balistariis et aliis quibusdam preoccupare castrum predictum Holme, ne deinceps Lyvones Ruthenos et paganos convocantes opponere se valeant christianis. <…>

12. Post hec ex Lyvonibus quidam in perfidia sua durantes, regi de Ploceke per nuncios suos vulnera et dampna suorum significantes in auxilium sibi contra Theuthonicos venire eum rogant, presertim cum pauci in Riga remanserint et alii cum episcopo recesserint. Qui acquiescens consiliis et vocationi eorum, convocato exercitu de omnibus locis regni sui nec non et aliorum regum vicinorum et amicorum suorum, Dunam navigio descendit in fortitudine magna. Et applicantes Ykescolam quidam ex eis graviter vulnerati sunt a balistariis Conradi militis. Unde sentientes Theuthonicos in castro descenderunt et castrum Holme subito adeuntes undique in circuitu obsederunt. Lyvones vero nescientes exercitum, quidam in silvis effugientes evaserunt, quidam ad castrum cum Theutonicis in unum se collegerunt et clauso castro balistarii munitionem ascendentes plurimos vulneraverunt.

DE OBSIDIONE CASTRI HOLMENSIS А REGE WOLDEMARO DE PLOSCEKE. Rutheni quoque, qui artem balistariam ignorant, arcuum consuetudinem habentes, plures in munitione ledentes per dies multos pugnaverunt et maximam struem lignorum comportantes munitionem incendere laborabant. Sed frustrato labore multi eorum a balistariis in lignorum collectione vulnerati ceciderunt. Misit itaque rex nuncios Thoredensibus et Leththis et paganis in circuitu, ut omnes contra Rigenses venirent in expeditionem. Unde gavisi Thoredenses statim conveniunt ad regem, et venientibus hoc solum opus iniungitur, ut ligna comportantes castrum incendant; in qua lignorum comportacione plurima eorum multitudo, utpote inermium, a sigitta subito volante interfecta est. Leththi vero nec venerunt nec nuncios miserunt. Fecerunt eciam Rutheni machinam parvam more Theuthonicorum, sed nescientes artem lapides lactandi plures ex suis post tergum iactantes leserunt. Theuthonici vero cum pauci essent, utpote viginti tantum, timentes tradi a Lyvonibus, qui multi erant cum eis in castro, nocte ac die armanti in munitione desuper sederunt, custodientes arcem tam de amicis infra quam extra de inimicis. Lyvones autem omne consilium querebant cottidie cum rege, qualiter eos dolo tenerent et traderent in manus Ruthenorum. Et nisi breviati fuissent dies belli, tarn Rigenses quam Holmenses propter suorum paucitatem vix se defendere potuissent. <…> Redierunt eciam quidam Lyvones exploratores ad regem, dicentes omnem canpum et omnes vias circa Rigam repletas esse ferreis claviculis tridentibus, ostendentes quosdam ex eis regi dicentes, quia tarn pedes equorum suorum quam latera propria et posteriora sua graviter undique talibus hamis [essent]


Рекомендуем почитать
Из истории гуситского революционного движения

В истории антифеодальных народных выступлений средневековья значительное место занимает гуситское революционное движение в Чехии 15 века. Оно было наиболее крупным из всех выступлений народов Европы в эпоху классического феодализма. Естественно, что это событие привлекало и привлекает внимание многих исследователей самых различных стран мира. В буржуазной историографии на первое место выдвигались религиозные, иногда национально-освободительные мотивы движения и затушевывался его социальный, антифеодальный смысл.


«Железный поток» в военном изложении

Настоящая книга охватывает три основных периода из боевой деятельности красных Таманских частей в годы гражданской войны: замечательный 500-километровый переход в 1918 г. на соединение с Красной армией, бои зимой 1919–1920 гг. под Царицыном (ныне Сталинград) и в районе ст. Тихорецкой и, наконец, участие в героической операции в тылу белых десантных войск Улагая в августе 1920 г. на Кубани. Наибольшее внимание уделяется первому периоду. Десятки тысяч рабочих, матросов, красноармейцев, трудящихся крестьян и казаков, женщин, раненых и детей, борясь с суровой горной природой, голодом и тифом, шли, пробиваясь на протяжении 500 км через вражеское окружение.


Папство и Русь в X–XV веках

В настоящей книге дается материал об отношениях между папством и Русью на протяжении пяти столетий — с начала распространения христианства на Руси до второй половины XV века.


Киевские митрополиты между Русью и Ордой (вторая половина XIII в.)

Представленная монография затрагивает вопрос о месте в русско- и церковно-ордынских отношениях института киевских митрополитов, столь важного в обозначенный период. Очертив круг основных проблем, автор, на основе широкого спектра источников, заключил, что особые отношения с Ордой позволили институту киевских митрополитов стать полноценным и влиятельным участником в русско-ордынских отношениях и занять исключительное положение: между Русью и Ордой. Данное исследование представляет собой основание для постановки проблемы о степени включенности древнерусской знати в состав золотоордынских элит, окончательное разрешение которой, рано или поздно, позволит заявить о той мере вхождения русских земель в состав Золотой Орды, которая она действительно занимала.


На заре цивилизации. Африка в древнейшем мире

В книге исследуется ранняя история африканских цивилизаций и их место в истории человечества, прослеживаются культурно-исторические связи таких африканских цивилизаций, как египетская, карфагенская, киренская, мероитская, эфиопская и др., между собой, а также их взаимодействие — в рамках изучаемого периода (до эпохи эллинизма) — с мировой системой цивилизаций.


Олаус Магнус и его «История северных народов»

Книга вводит в научный оборот новые и малоизвестные сведения о Русском государстве XV–XVI вв. историко-географического, этнографического и исторического характера, содержащиеся в трудах известного шведского гуманиста, историка, географа, издателя и политического деятеля Олауса Магнуса (1490–1557), который впервые дал картографическое изображение и описание Скандинавского полуострова и сопредельных с ним областей Западной и Восточной Европы, в частности Русского Севера. Его труды основываются на ряде несохранившихся материалов, в том числе и русских, представляющих несомненную научную ценность.